ORDALIUM

ORDALIUM
ORDALIUM
vox medii aevi, ab Or i. e. magnum, et dael, i. e. iudicium. Iudicum fuit ferri. aquae ignis, duelli, etc. in Germania, Anglia, Gallia, etc. frequens priscis temporibus: Duodecim igniti vomeres Ordalium apud Graecos fuerunt. Unde Ludovicus Ludovici Regis fil. decem homines cum aqua calida, decem cum ferro calido, et decem cum aqua frigida ad iudicium Dei, de Lotharingia cum Carolo Calvo disceptans, misit, qui omnes illaesi reperti sunt, A. C. 876. Liber autem per ferrum candens, rusticus per aquam, ius suum probare solitus erat. Vide Aimoin. l. 5. c. 34. Sigebert. ad A. C. 966. in primis Spelmann. in Glossar. Archaeol. qui formam iudicii per Ordalium prolixe exsequitur, atque Exorcismos Aquae, adiurationem Ferri, Panis item ordeacei et Casei ex antiquitate diligentissime eruit. Ceterum Belgicum Oordeel, Germanicum Urtheil, idem cum Ordalio videtur, nisi quod illa in genere quodvis iudicium signent. Forma Iudicii per Ordalium haec fuit, apud Spelmann. INCIPIT EXORCISMUS AQUAE AD IUDICIUM DEI DEMONSTRANDUM. Peractis coram Sacerdote trium dierum ieiuniis, cum homines vis mittere ad iudicium aquae frigidae, ad comprobationem, ita facere debes. Accipe illos homines, quos vis mittere in aquam et duc eos in Ecclesiam et coram omnibus illis cantet Presbyter Missam et faciet eos ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad communionem venerint, antequam communicent, interroget Sacerdos eos, cum adiuratione et dicat, Adiuro vos N. per Patrem et Filium et Spiritum S. et per vestram Christianitatem, quam suscepistis, et per unigenitum Dei fil. et per S. Trinitatem et per S. Euangelium, et per istas sanctas reliquias, quae in ista Ecclesia sunt; et per illum Baptismum, quô vos Sacerdos regeneravit, ut ne praesumatis ullô modô communicare neque ad Altare accedere, si hoc fecistis, aut consensistis aut scitis, quis hoc egerit. Si autem tacuerint et nulli hoc dixerint, accedat Sacerdos ad Altare et communicet. Postea vero communicet et illos, quos vult in aquam mittere.
Incipit Missa Iudicii. Gap desc: Hebrew
Iustus es Domine et rectum iudicium tuum; fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. PS. Beati immaculati in vita. Oratio: Absolve quaesumus Domine tuorum delicta famulorum, ut a peccatorum suorum nexibus, quae pro sua fragilitate contraxerunt, suâ benignitate liberentur, et in hoc iudicio, prout meruerint, tuâ iustitiâ praeveniente, ad veritatis censuram pervenire mereantur, per Dominum nostrum. Lectio libri Levitici. In diebus illis, loquutus est Dominus ad Moysem, dicens: Ego sum Dominus, Deus vester; Non facietis furtum, nec mentiemini; nec decipiat unusquisque proximum suum. Non periures in nomine meo: nec polluas nomen Dei tui. Ego Dominus. Non facias calumniam proximo tuo: nec vi opprimas eum. Non moretur opus mercenarii tui apud te usque mane. Non maledices surdo: nec coram caeco ponas offendiculum, sed timobis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. Alia. Ad Ephesios. FRS. Renovamini spiritum mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare.
Sol ne occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare Diabolo. Qui furabatur, iam ne furetur: Magis autem laboret operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat, unde tribuat necessitatem patientt. RS. Propitius esto Domine peccatis nostris, ne quando dicant gentes, ubi est Deus eorum? Us. Adiuva nos Deus salutaris noster et propter honorem nominis tui Domine libera nos. Alleluia. Deus Iudex iustus, fortis et patiens; numquid irascetur per singulos dies? Secundum Marcum. In illis --- cum egressus esset Ihesus in via, percurrens, quidam genu flexô ante eum, rogabat eum dicens, Magister bone, quid faciam, ut vitam, aeternam percipiam? Ihesus autem dixit illi: Quia me dicis bonum: Nemo bonus, nisi solus Deus. Praecepta nosti? Ille dixit, Quae? Ait. Non occidas. Non adultereris. Non fureris. Non falsum testimonium dicas. Non fraudem feceris. Honora patrem tuum et matrem tuam. At ille respondens ait, Magister, haec omnia custodivi a iuventute mea. Ihesus autem intuitus eum, dilexit eum et dixit ei, Unum tibi deest. Vade, quae cumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; Et veni sequere me. Of' Immittet Angelum Dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos: gustate et videte quam suavis est Dominus. His offerant: SCRs. Intercessio sanctorum tuorum misericordiae tuae, Domine, munera nostra conciliet; et quam merita nostra non valent, eorum deprecatio indulgentiam valeat obtinere, per Dominum. Praefatio. O aeterne Deus: Qui non solum peccata dimittis: sed ipsos etiam iustificas peccatores: et reis non tantum poenas relaxas, sed dona largiris et praemia. Cuius nos pietatem supplices exoramus, ut famulos tuos N. non de praeteritis iudices reatibus, sed huius culpae veritatem spectantibus: insinues, quatenus et in hoc Populus tuus praeconia nominis tui efferat et te vitae praesentis et perpetuae auctorem agnoscat per Christum. Benedictiones ad Iudicium. Deus, de quo scriptum est, quia iustus es et rectam iudicium tuum, fac cum his servis tuis, secundum misericordiam tuam, ut non de pristinis iudicentur reatibus, sed in hoc. Prout meruerunt, tuâ benedictione praeveniente veritatis subsequantur iudicium. Amen. Et qui iustus es et amator iustitiae, et a cuius vultu videtur aequitas, fac in conspectu populi tui, ut nullis malorum praestigiis veritatis tuae fuscentur examina. Amen. Petitiones nostras placatus intende et culparum omnium praeteritarum eis veniam clementer attribue; et si culpabiles sunt, tua larga benedictio non eis ad suffragium, sed huius culpae ad insinuandam veritatem proficiat. Amen. Quid
ipse. Hîc communicent post Sacerdotem, et dicat Sacerdos: Corpus hoc et sanguis Domini nostri Ihesu Christi, sit vebis ad probationem hodie, Cos. Iustus Dominus et iustitiam dilexit, aequitatem videt vultus eius. Post Communionem. Perceptis Domine Deus sacris muneribus, suppliciter deprecamur, ut huius participatio Sacramenti et a propriis nos reatibus indesinenter expediat, et in famulis his veritatis sententiam declaret, per Dominum nostrum. Expletâ Missâ faciat ipse Sacerdos aquam benedictam, et pergat ad locum, ubi homines probentur. Cum autem venerit ad ipsum locum, det illis omnibus bibere de aqua. Postea vero coniuret aquam, ubi culpabiles mittat. Incipit adiuratio aquae. Deus, qui per aquarum substantiam iudicia tua exercens, diluvii inundatione milia populorum interemisti; et Noe iustum cum suis salvandum censuisti. Deus, qui in mari rubro cuneos Aegyptiorum involvisti, et agmina Israelitica imperterrita abire iussisti, virtutem tuae benedictionis † his aquis infundere et novum ac mirabile signum in illis ostendere digneris: ut innocentes a crimine, cuius examinationem agimus more aquae, in se recipiant et in profundum pertrahant; conscios autem huius criminis a se repellant atque reficiant, nec patiantur recipere corpus, quod ab onere bonitatis evacuatum ventus iniquitatis allevavit, et in hanc constituit; sed quod careat pondere virtutis, careat pondere propriae substantiae in aquis, per Dominum nostrum. Aliasduas adiurationum formulas habes ibidem. Post has autem coniurationes aquae, exuantur homines, qui mittendi sunt in aquam, propriis vestimentis et osculentur Euangelium et crucem Christi et Aqua benedicta super omnes aspergatur; et qui adsint, omnes ieiunent, et sic proiciantur singuli in aquam. Et si summersi fuerint, inculpabiles reputentur: si supernataverint, rei iudicentur. Incipit adiuratio Ferri vel Aquae ferventis ad iudicium. In simplo unum pondus. In triplo tria ferrum aequiparet pondera. Et in illa adiuratione non adsint, uti praediximus, nisi ieiuni. Et dictis Letaniis, sic Sacerdos in loco, ubi ferrum accenditur, vel aqua infervescatur, adiurationem initiando inchoet. Deus, qui per ignem signa magna ostendens Abraham puerum tuum de incendio Chaldaeorum eripuisti: Deus, qui rubum ardere ante conspectum Moysi et minime comburi permisisti: Deus, qui ab incendio fornacis Chaldaici, plerisque succensis, tres pueros tuos illaesos eduxisti: Deus, qui incendio ignis populum Sodomae et Gomorrae involvens, Loth famulum tuum, cum suis, saluti donasti: Deus, qui in
adventu sancti Spiritus tui illustratione ignis fideles tuos ab infidelibus secrevisti, ostende nobis in hoc parvitatis nostrae examine virtutem eiusdem S. Spiritus; et per huius ignis fervorem discerne fideles et infideles, ut ad tactum eius rei cuius inquisitio agitur (furti, homicidii etc.) conscii exhorrescant et manus eorum vel pedes comburantur aliquatenus; immunes vero ab eiusmodi crimine liberentur penitus et illaesi permaneant, per etc. Habes ibidem alteram quoque et tertiam. His peractis, Aqua benedicta cunctis adstantibus detur ad degustandum et aspergatur per totam domum et ferrum proferatur, quod a culpato coram omnibus accipiatur et per mensuram 9. pedum portetur, manus sigilletur, sub sigillo servetur, et post tres noctes aperiatur, et si mundus est, Deo gratuletur, si autem insanies crudescens in vestigio ferri inveniatur, culpabilis et immundus reputetur. In aqua fervente, accipiat homo lapidem, qui per finem suspendatur, in simpla probatione, per mensuram palmae: in tripla autem, unius ulnae: manus vero sigilletur et aperiatur, ut supra. Incipit Exorcismus panis ordeacei, quorum appensio unius unciae: Primitus faciat Sacerdos laetanias, et omnes, qui intus sunt cum eo, ieiunent, et sic incipiat. Consecrator et creator humani generis; dator gratiae spiritualis; largitor
aeternae salutis; emitte Spiritum tuum super hanc creaturam panis vel casei cum timore et tremore magnitudinis brachii tui, adversus eum, qui cum superbia et contumacia aec Zelo iniquo venit, et vult subvertere iustitiam et conculcare iudicium. Fac eum Domine in visceribus, angustari eiusque guttura conclude, ut panem velcaseum istum in tuo nomine sanctificatum devorare non possit hic, qui iniuste iuravit ac negavit hoc quod quaerebatur et iusiurandum pro nihilo habuit, et nomen tuum nominavit, ubi rectum non erat: Te quaesumus, ut non ei permittas abscondere, quia iustus es Domine et rectum iudicium tuum, qui custodis veritatem in saeculum, faciens iudicium iniuriam patientibus et custodis pupillum ac viduas suscipis et viam malignorum exterminabis; Ideo ostende nobis misericordiam tuam, ut humiles ac mansueti et recti propter veritatem gaudeant; superbi autem ac iniqui et cupidi contristentur et humilientur, usque dum confiteantur magno et sancto nomini tuo et cognoscant coeteri, quia nomen tibi Dominus et tu solus super omnem terram altissimus et servi tui in te glorientur et laudent nomen tuum in saecula saeculorum, Amen. Ibidem alias itidem duas habes. Hactenus Spelmannus ex textu Roffensi. Idem Iudicium aquae ignis et ferri concessum a Iohanne Angliae Rege Deo et Ecclesiae S. Trinitatis de Norwic et Episcopo loci et successoribus eius et Monachis ibidem Deo servientibus per omnes terras suas etc. Et quod habeant per universas terras suas, sac et soc, tolsthem, Infangentheif et Utfangentheif, cum iudicio ferri aquae et ignis ac duelli bene et in pace etc. data apud Geitinton 28. Novembr. Regni 2. (quod ab Henrico III. confirmatum, apud Westmon. 1. Ian. Regni sui 16.) tradit. Vide apud Eundem plura Glossar. Archaeol. et ut voce Lada, item Purgatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ordalium — …   Useful english dictionary

  • ORDALIE — Dérivé du vieil anglais ordal (allemand moderne Urtheil ) qui signifie «jugement», le mot «ordalie» désigne le «jugement de Dieu». Toutes les religions connues laissent au surnaturel le soin de décider du crime et de l’innocence, notamment par… …   Encyclopédie Universelle

  • Ordal — Or|dal 〈n.; s, li|en〉 mittelalterliches Gottesurteil [mlat. ordalium, asächs. ordal] * * * Or|dal, das; s, ien [mlat. ordalium < aengl. ordāl, eigtl. = das Ausgeteilte]: Gottesurteil. * * * Ordal   [mittellateinisch ordalium, von altenglisch… …   Universal-Lexikon

  • Ordalie — Pour les articles homonymes, voir Ordalie (homonymie). L Épreuve du feu, de Dirk Bouts L ordalie est un ancien mode de preuve …   Wikipédia en Français

  • ордалии — (ср. лат., ед. ч. ordalium, от англо сакс. ordal приговор, суд) то же, что суд божий . * * * (лат. ordalium, от англо саксонского ordal приговор суда; англ. ordeals) в средневековом судебном процессе способ выяснения правоты или виновности… …   Большой юридический словарь

  • FERRUM Candens — seu Ferri candentis iudicium, purgationis genus medio aevo celebre, quo quis innocentiam suam tuebatur, nudâ manu ferrum candens deferendo, hac illaesâ, ritûs origine e veteri Ethnicorum superstitione, de qua Sophocles in Antigona, cum ait:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PURGATIO — seu Iudicium Dei, sic a veteribus dicuntur probationes et sortilegia, quibus ad reatus examen usi sunt; Ordalium, et eius species, scil. Ferrum candens, Aqua fervida, et Aqua frigida: Symbolum Crucis, et sacra ipsa Eucharistia: Offa iudicialis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ordalie — ORDALÍE, ordalii, s.f. Mod de stabilire a dreptăţii sau a vinovăţiei părţilor în litigiu, caracteristic evului mediu, prin diferite probe (a focului, a apei clocotite şi a fierului încins) sau prin duelul judiciar. [acc. şi: ordálie] – Din fr.… …   Dicționar Român

  • ОРДАЛИИ — (ср. лат., ед. ч. ordalium, от англо сакс. ordal приговор, суд) то же, что суд божий …   Юридический словарь

  • ОРДАЛИИ — (ср. век. лат. ед. ч. ordalium, от англосакс. ordal приговор, суд), то же, что божий суд …   Большой Энциклопедический словарь

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”